monumenta.ch > Isidorus > 1
Isidorus, De Natura Rerum, Praefatio. DOMINO ET FILIO SISEBUTO ISIDORUS. <<<     >>> II. De nocte.

CAPUT PRIMUM. De diebus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. I.---N. 1. De diebus. Ex Ovet. et lib. V Etymolog. Al., De die.

Ibid. Dies est . . . suprema. Sunt haec eadem paulo pleniora in Etymolog.

]
Dies est solis orientis praesentia, quousque ad occasum perveniat. Dies gemine appellari solet: proprie a solis exortu, donec rursus oriatur, abusive a solis ortu, usquequo veniat ad occasum. Spatia diei duo sunt, interdianum et nocturnum; et est dies horarum XXIV; spatium, horarum XII.
2 [

2. Chaldaei ab exortu. Secundum Persas ab ortu solis, in Etymolog. Babylonii sole exorto, Agell. lib. III, cap. 2, et Macrobius (e quo sunt huius capitis pleraque) I Saturn., cap. 3.

Ibid. Aegyptii ex initio noct. Secundum Aegyptios ab occasu solis, in Etymolog. ex Serv. V Aen.

Ibid. Abusivi; al., abusive, vel abusivae. AREV.

Ibid. Spatium diei pro dimidio diei nescio an apud alios reperiatur. Initium diei a solis occasu Hebraei ducunt, quod nonnulli Itali adhuc sequuntur. Primum mundi diem ex vespere praeeunte et mane succedente compositum fuisse, et sic alios dies processisse, docent Petavius et alii qui de opere sex dierum accurate scripserunt. AREV.

]
Partes abusivi diei tres sunt: mane, meridies, et suprema. Initia diei alii a solis ortu putant, alii ab occasu, alii a media nocte. Nam Chaldaei a solis exortu diei initium faciunt, totum id spatium unum diem appellantes. Aegyptii autem ex initio noctis sequentis diei originem trahunt. Romani autem a medio noctis oriri diem volunt, et in medio noctis finiri.
3 [

3. De tenebris lumen clarescere. Ita Ms. Goth. et August., lib. primo Quaest. Evang., cap. 7; Splendescere Vulg., cap. 4 Epist. II ad Cor.

Ibid. Sicut scriptum; al., sicut in Apostolo scriptum. Post scientiaeque pervenit, aut, ut nonnulli exhibent, scientiamque pervenit, non exiguum fragmentum in multis mss. exemplaribus inseritur in haec verba: «Mystice quoque dies imaginem legis portat. Sicut enim diei claritas obscura tenebrarum illuminat, ita et lex viam vitae demonstrans, depellit tenebras errorum, lucem declarat virtutum, et iniquorum peccata arguens, bonos ad meliora perducit. Festi autem dies in veteri lege isti sunt. Dies azymorum Phase quarta decima dies mensis est primi, quando luna plenissima, abiecto fermento, agnus immolabatur. Dies Pentecostes est, quando in vertice montis Sina lex data est Moysi, in qua de frugibus primi panes propositionis offerebantur. Dies Sabbatorum est in quo otium celebratur in lege, et in quo manna in deserto non licebat colligere. Dies Neomeniarum est celebratio novae lunae; semper enim Iudaei in principio mensium, hoc est, in prima luna diem festum agebant. Sed idcirco in principio mensium hoc faciebant, quia, deficiente luna, tempus finitur, et iterum, nascente luna, incipitur. Dies Tubarum septimi mensis principio est, quando Iudaei, solemnitatem agentes, amplius tuba canebant, et plurima offerebant sacrificia quam per singulos menses. Dies Scenopegiae est mense septimo quinta decima die mensis, in quo tabernaculorum solemnitatem veteres celebrabant. Scenopegia tabernacula interpretantur. Dies ieiunii quarti in mense Iulio est septima decima die mensis eiusdem, quando Moyses, descendens de monte, tabulas legis confregit. In eo etiam die et Nabuchodonosor urbis Ierusalem primum muros destruxit. Dies ieiunii quinti in mense augusto est quando pro speculatoribus ad terram sanctam remeantibus seditio in castris est orta, et factum est, ut per desertum quadraginta annis laboriose discurrerent, et in eremo omnes perirent. Siquidem et in eo mense a Nabuchodonosor, et multo post tempore a Caesare Tito templum eversum est atque succensum, et in opprobrium perditae gentis exaratum est, Dies ieiunii septimi in mense septimo est, qui appellatur October, in quo occisus est Godolias, et reliqui, qui erant in Ierusalem, iuxta quod loquitur Ieremias. Dies ieiunii decimi est in mense decimo, qui apud nos December vocatur, quando in Babylone cuncti captivi agnoverunt, quinto mense templum fuisse destructum, et fecerunt planctum atque ieiunium. Haec beatissimus Hieronymus in commentariis Zachariae scripsit.» Nonnullae variae lectiones in Mss. occurrunt, ut dies ieiunii quarti in mense iulio est quarta decima eiusdem mensis die. Et postea qui apud nos Ianuarius vocatur, quando agnoverunt, quarto mense templum fuisse, etc. Locus Osee in Vulgata ita profertur: Nocte tacere feci matrem tuam. Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Versio antiqua apud Sabatierium: Nocti assimilavi matrem tuam. Et assimilatus est populus meus, quasi non habens scientiam. AREV.

]
Dies in principio operum Dei a lumine habebat exordium ad significandum hominis lapsum. Nunc autem a tenebris ad lucem, ut non dies obscuretur in noctem, sed nox lucescat in diem, sicut scriptum est de tenebris lumen clarescere, quia a delictorum tenebris liberatus homo ad lucem fidei scientiaeque pervenit. Prophetice autem dies scientiam divinae legis significat, nox vero ignorantiae caecitatem secundum Osee prophetam, qui dicit: Nocti assimilavi matrem tuam, factus est populus meus tanquam non habens scientiam. Item nonnunquam dies prosperitatem significat saeculi, nox vero adversitatem.
4 [

4. Fasti sunt, in quibus ius fatur. Macrob., lib. I, cap. 16: Fasti sunt in quibus licet praetori fari tria verba solemnia: Do, dico, addico. His contrarii sunt Nefasti. Noti sunt Ovidii versus: Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur: Fastus erit, per quem lege licebit agi.

Ibid. Atri dies sunt, qui et communes. Macrob., ibid.: Dies autem postriduanos ad omnia maiores nostri cavendos putarunt, quos etiam atros velut infausta appellatione damnarunt, eosdem tamen nonnulli communes ad emendationem nominis vocitaverunt. Ovid., I Fast.: Vendicat Ausonias Iunonis cura Kalendas, Idibus alba Iovi grandior agna cadit, Nonarum tutela Deo caret, omnibus istis, Ne fallare, cave, proximus ater erit. Omen ab eventu est, illis nam Roma diebus Marte sub adverso tristia damna tulit.

Ibid. Iusti . . . Praeliares. Macrob., cap. 17: Praeliares a Iustis non segregaverim. Siquidem Iusti sunt continui triginta dies, quibus exercitui imperato vexillum rufi coloris in arce positum est. Praeliares autem omnes, quibus fas est repetere, vel hostem lacessere. Festus: Iusti dies dicebantur triginta cum exercitus imperatus, et vexillum in arce positum esset. Aliud genus iustorum XXX dierum refert Agell., lib. XX, cap. 1: Confessi, inquit, aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissolverent, eosque dies decemviri iustos appellaverunt, velut quoddam iustitium, id est, iuris inter eos quasi interstitionem quamdam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset. Post deinde nisi dissolverent, etc.

Ibid. Excluduntur. Al., excluduntur, quinto decimo die de Ianuario, et quinto decimo die de februario. AREV.

]
Fasti dies sunt quibus ius fatur, id est, dicitur, ut nefasti quibus non dicitur. Feriati dies, in quibus res divina fit, et abstinere homines a litibus oportet. Profesti, festis contrarii, id est, sine religione; festi tantumdem otii et religionis sunt; atri dies sunt qui et communes vocantur. Siderales, in quibus sidera moventur, et homines a navigationibus excluduntur; iusti continui triginta. Praeliares, quibus fas est hostem bello lacessere, de quibus liber regum testatur, dicens: Eo tempore quo solent reges ad bella procedere.
5 [

5. Intercalares sunt dies quinque, qui iuxta Aegyptios. Macrob., cap. 15: Tunc Horus: Dies hic, inquit, intercalaris, antequam quintus annus incipiat, inserendus, cum Aegypti matris artium ratione consentit. Sed in illorum mensibus explicandis videtur operosum quos tricenum dierum omnes habent. Eo quod explicitis XII mensibus, id est, CCCLX diebus exactis, tunc inter Augustum et Septembrem reliquos quinque dies anno suo reddunt, annectentes quarto quoque anno exacto intercalarem, qui ex quadrantibus confit.

Ibid. Et incipiunt IX Kalend. Septemb. Hoc pugnare videtur cum Macrobii verbis recitatis. Nam Horus, exactis CCCLX diebus, reliquos quinque anno suo reddi dixit, Isidorus vero ultimo mensi nondum expleto interseri, eadem ratione qua nos Februario diem unum bissextilem interiicimus.

Ibid. Solstitiales dies sunt. Solstitii nomine brumam quoque more suo comprehendit, et ita inf., cap. 8: Solstitia duo sunt.

Ibid. Quinque, etc. En Kalendarii rationem, quam Gallia non multis ante annis adoptavit. Quod autem Grialius putat, Isidorum ultimo mensi nondum completo interserere dies quinque intercalares, id mihi non ita videtur; nam ex eius mente ultimus dies mensis duodecimi apud Aegyptios est decimo Kalendas Septembris: huic adduntur quinque dies, aut anno bissextili sex, et quinto Kalendas Septembris finitur annus, et quarto Kalendas Septembris incipit primus dies primi mensis anni sequentis. In Gallicano recenti Kalendario annus incipit decimo Kalendas Octobris. AREV.

Ibid. Sol stat, crescenti. Al., sol stat, in maiori latitudine quam habere possit crescente. AREV.

]
Intercalares dies sunt quinque, qui iuxta Aegyptios supersunt duodecim mensibus, et incipiunt a nono Kalendas Septembris, et quinto Kalendarum memoratarum finiunt. Dies epactarum sunt undecim, qui per singulos annos ad cursum lunarem accrescunt. Nam dum in annum XII lunae CCCLIV dies habeant, remanent ad cursum anni solarem dies XI, quos epactas Aegyptii vocaverunt, pro eo quod ad inveniendam lunam per totum annum adiiciantur. Solstitiales dies sunt, in quibus sol stat, crescenti spatio dierum, vel noctium. Aequinoctiales dies sunt, in quibus dies et nox aequalibus horarum spatiis evolvuntur.